- GLARONENSIS Pagus
- GLARONENSIS Pagusinter altissimos montes, ubi Limagus fluv. de cuius finibus vide supra in voce Glarona. Divisus est in partes quindecim, quas vocant Tagwan, quod nomen operam diuranam denotat: item tantum terraespatium, quantum unius hominis diurnâ operâ coli potest. ac forte sic appellatae sunt, quia singulae suâ operâ vias in suo agro muniunt, et publicae operae iuxta has partes distributae sunt. Hic optima lith stibe repertut. Ceterum Glaronenses, una cum Tigurinis, Lucernatibus, et Suitiis perpetuo iure libertatis defensores, et coenobii Advocati, ab Abbate Sangallensi instituti sunt, A. C. 1451. cum opp. quoque Sangallo foedus habent, ab A.C. 1454. Werdenbergensib. Praefectum dant in singula triennia, quem Comitatum emêrunt, A.C. 1517. Cum Suitiis, Ucenacum et Castra Rhaetica, vulgo Gastelen, communi iure possident: ut taceam ea, quae partim pagis VIII. vet. partim universis Conventibus aequo iure parent. vide Auctores praefatos, insuperque Ioh. Bapt. Plantin. Helv. Nov. Antiq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.